monumenta.ch > Plinius > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 129
{XLVIII} ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus. itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae adperuvere caelum.